Hľadaný výraz: Lk 2,41-52, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae. 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos; 45 et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. 46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; 47 stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. 48 Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: “ Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ”. 49 Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”. 50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. 51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. 52 Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.

1

mail   print   facebook   twitter